FORTUNATAE

FORTUNATAE
FORTUNATAE
Ins. a fructuum ubertate, vel aeris bonitate dictae contra Mauritaniae finem ad Occid. sitae sunt. Strab. l. 1. p. 3. Plin. l. 4. c. 22. et l. 6. c. 32. Fuêrunt autem sex numero, nunc omnes Canariae dictae. Vide ibi. Has insulas Horat. innuere videtur, Od. 8. Carm. l. 4. v. 26.
—— Divitibus consecrat insulis.
Nec non Epod. Od. 16. v. 41.
Nos manet Oceanus circumvagus, arva, beata
Petamus arva, divites et insulas,
Detectae Ioh. Betencurtio Gallo; donatae sunt a Pontifice Alphonso Castellano, A. C. 1346. 20. aut 30. leuc. distant ab ora littor. Africae, et reg. Biledulgerid. Earum Orientalior est Forteventura; Ins. Ferri Occidentalior. Vide Canariae Ins. Addo hîc, quod ab Hispanis mercatotibus primum repertae sunt Hornio, circa A. C. 1370. quo tempore quae libet earum suam linguam suosque Reges habuit: at igne et ferro carebant; duabus ad vitam humanam maxime necessariis rebus. Praecipua illarum fuit magna Canaria, in qua circa A. C. 1439. regnabant duo Reges, unus quidem Theldae, nomine Doramas; alter Galderae, nomine Guavartema. Ins. Teneriffa Duces habebat novem, liberâ electione succedentes sub Henrico Galliae Rege Robinus Bracamontius Franciae Archithalassus has Insulas pro filio suo Ioh Betacourtio regio titulo impetravit; qui ex peditione contra Barbaros susceptâ Regem Canariae, Lanzarottae, Fortaventurae, Gomerae, Ferro, se appellavit; cui ordine successêrunt Menardus, Petrus, Barba, Ferdinandus, Beraza et Didacus de Herrera; qui omne ius suum transtulit ad Ferdinandum, Aragoniae Regem a quo tempore Insulae Hispanici iuris istae fuerunt. Georg. Horn. Orb. Imp. p. 479. Incolas, uxores suas aliorum usui permittere, idqueve cum Scythis habere commune, narrat Grot. Hist. Belg. l. 8. At de Veterum Fortunatis Insulis, quas hodiernis Canariis longe magis Meridionales, utpote 10. m. stadium a continente Libyae remotas, quarumque duas tantum, Planasiam viz. seu Planariam et Soliam, nonnullis, aliis sex, nempe Ombrion, duas Iunonias, Caprariam, Nivariam, et Canariam, docet agnitas, vide Salmas. ad Solin. p. 1297.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Fortunātae insŭlae — (a. Geogr.), Inselgruppe im Westen Afrikas vor der Mündung des Massa u. Daradus; sie waren reich an Obst u. heißen jetzt Canarias; die 6 größten hießen: Aprositos (j. Lancerota od. Palma), Junonis Insula (j. Fuertaventura), Pluitana od. Pluvialia …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Fortunātae Insŭlae — (lat.), alter Name der Kanarischen Inseln (s.d.) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Fortunatae insulae — (Острова блаженных) см. Элизий …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • FORTUNATA — Fortunatae …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • FORTUNATE — Fortunatae …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • ФОРТУНАТСКИЕ ОСТРОВА —    • Fortunātae insŭlae,          αί τω̃ν μακάρων νη̃σοι, н. Канарские острова, на западе от Африки, перед устьями рек Massa и Daradas. Во время междоусобной войны между Марием и Суллою Серторий собирался удалиться на эти острова. Plut. Sest. 8.… …   Реальный словарь классических древностей

  • FORTUNATAL — Fortunatae Luci …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • FORTUNATECOIUNX — Fortunatae coniunx …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • FORTUNATEM — Fortunatae Manius …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • Geschichte der Kanarischen Inseln — Lage der Kanarischen Inseln; etwa 1.200 km vom spanischen Festland und zwischen 100 und 500 km westlich von Marokko entfernt Die Geschichte der Kanarischen Inseln umfasst die weniger belegbare vorkoloniale und die weithin bekannte… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”